condicionibus, ut per eas intellectus sit condicionatus ad discurrendum
praedicta subiecta per principia et regulas condicionaliter,
secundum quod quodlibet subiectum est condicionatum per
suam naturam et essentiam. Nam diuina bonitas unam condicionem
habet in Deo; et bonitas angelica aliam in ipso angelo, et sic
de aliis suo modo. Et hoc idem sequitur de regulis suo modo.
Prima condicio haec est, uidelicet ut quodlibet subiectum
habeat suam definitionem, cum qua sit differens ab omni alio
subiecto. Et si quaeratur aliquid de ipso subiecto, quod respondeatur,
tali modo affirmando uel negando, ut definitiones principiorum
conueniant cum ipsa definitione; et sic de regulis, sine aliqua
laesione principiorum et regularum.
Secunda condicio est, quod in iudicio siue in practica conseruetur
differentia subiectorum. Sicut diuina bonitas, quae differt a
bonitate angelica per infinitatem et aeternitatem, eo quia talis
bonitas est ei ratio, ut agat bonum infinitum et aeternum. Bonitas
enim angelica nequaquam; finita et noua est.
Tertia condicio est, quod concordantia, quae est inter unum
subiectum et aliud subiectum, non destruatur; sicut concordantia,
quae est inter Deum et angelum. Concordant enim in spiritualitate.
Et sic de aliis suo modo potest dici.
Quarta condicio est, quod secundum quod unum subiectum est
nobilius et altius, ei attribuantur altiora et nobiliora principia et
regulae, quam alteri. Sicut Deus, qui est altius et nobilius
subiectum, quam angelus, etc.; angelus, quam homo; et sic de aliis
suo modo.
1
DE PRIMO SVBIECTO. QVOD EST DE DEO,
DISCVRSO PER PRINCIPIA
Deus est discursibilis per principia et regulas. Nam Deus est
bonus, magnus, etc. De ipso multae definitiones possunt dari, largo
|
|