habet potestatem non limitatam ad humana officia. Per hoc autem quod per
custodiam procurant ea quae pertinent ad aliquas determinatas personas, quod
est ultimum et minimum in actibus Angelorum, deputatur custodia ultimo ordini,
qui est ordo Angelorum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod tota tertia hierarchia accipit illuminationes
proportionatas ad actus et officia humana; non tamen ad hanc vel ad illam personam;
sed hoc est Angelorum; et ita eis convenit custodire singulos homines,
aliis vero convenit custodire singulas provincias vel regna.
Ad secundum dicendum, quod inferiores Angeli participant virtutem superiorum,
inquantum ab eis illuminantur, sicut, secundum Dionysium,
dicitur inferior Angelus purgasse Isaiam per ignem virtute Seraphin: et ita etiam
inferiores Angeli virtute Potestatum daemones cohibent; et similiter virtute aliorum
superiorum ordinum possunt exequi aliqua quae ad eos pertinent circa
determinatas personas.
Ad tertium dicendum, quod omnes Angeli custodes mittuntur; non tamen omnes
qui mittuntur, custodiunt; sed ultimi tantum custodiunt, ut dictum est: quia
superiores exequuntur ea quae ad multos pertinent; et quanto ad plures, tanto
est ordo superior: et ideo virtutes sunt supremi inter exequentes ministeria,
quia eorum actus se extendunt non tantum ad res humanas, sed etiam ad res
naturales, ut patet in operatione signorum; et post Potestates, quorum actus
non tantum ad homines, sed etiam ad daemones se extendit; et post
Principatus, quorum operatio est circa totam multitudinem; et ultimi Angeli,
qui operantur circa determinatas personas; Archangeli vero medii sunt, habentes
aliquid commune cum utrisque, ut prius dictum est.
Ad quartum dicendum, quod omnia officia humana pertinentia ad singulares
personas, cum quibuscumque ordinibus similitudinem habeant, diriguntur per
ultimum ordinem, inquantum participant virtutes superiorum, ut dictum est; sed
illa officia quae ad multitudinem pertinent, diriguntur per Principatus vel
Archangelos: et ideo homo in praelatione constitutus illuminatur ab Angelo
inferioris ordinis de his quae ad statum personae suae pertinent; sed ab Angelo
principe de his quae respectant ad regimen multitudinis.
|
|