Peregrinus de Castello: Epistola

Pag 367


linguas. Parcat Deus illis qui fratres impediunt ne veniant. Vere
credo quod inimicus hoc operatur, ne invadamus eius imperium,
quod sine molestia possidet.
5. In Cambaliech sunt Archiepiscopus et Fr. Andreas de Perusio
et Fr. Petrus de Florentia Episcopi; et eis nil deficit
in temporalibus. In spiritualibus vero credo quod nunquam
tantum habuerint. Irruit enim et venit Spiritus Sanctus in
istos duos Episcopos et in tantum orationibus insistunt et sanctis
meditationibus, et Spiritus Dei qui eos visitat et consolatur
et fovet in tantum quod omnium videntur esse obliti, die ac
nocte in sanctis vigiliis Domino assistentes.
6. Ego autem Caytonensis Episcopus factus, ibi cum
tribus fratribus devotis pacifice et tranquille Deo vacare possum.
Et ipsi servi Dei Fr. Iohannes Grimaldi, Fr. Emanuel
de Monticulo et Fr. Ventura de Sarezana, qui in istis partibus
est frater factus, qui in omni virtute bene fortificati, Deus honoratur
per eos. Utinam tales haberemus centum nobiscum! In
civitate Cayton bonam habemus ecclesiam cum loco, quam
quedam domina Armenie nobis reliquit, et necessaria vite pro
nobis et pro aliis si venerint assignavit. Et extra civitatem locum
pulcrum habemus cum silva, ubi cellas facere cupimus et

Torna all'inizio