sanctis eius misericordiam et requiem accipere valeam de peccatis 
meis. insuper inspiravit me omnipotens Dominus, ut hoc mundum 
derelinquam et tutundat caput et barbam meam, et vestem 
sanctam monachilem induat me, ad eos abendum et custodiendum 
diebus vite mee, sicut in sancta regula ammonet, velud a sancto 
Benedicto confessorem Christi decretum est ita ut cunctis diebus 
vite mee abeat et custodiat ipsos ad omnem obedienciam faciendum 
et observandum, sicut in eadem sancta regula continet. et ideo 
ego qui supra Ildecardus, ante supradictum domnum Ylarium, 
gracia Domini abbas, et ante Adenolfum, iudicem de predicta civitate 
Teanis et advocatorem supradicti monasterii, sicut mihi 
congruum est, bona mea voluntatem, per hanc quoque videlicet 
cartulam offerui in iam dicto monasterio Sancti Vincencii inclitis 
omnibus rebus et substanciis meis, et inclite ipse prese, et case 
mee, quem abeo intus civitate Teanis loco, ubi nominatur Pirulitu, 
seu et de foris eadem civitate, in singulis subscriptis locis, 
in plano, quam in monte illo, qui dicitur Romani, qui est supra 
loco, qui dicitur Cintinaru, insimul cum aquis, et paludis, et limate, 
et de molinu illo, qui ibidem in eodem Saone edificatos esse videntur, 
qui vadit sub eodem loco Fa<r>gnitu, et de [e]cclesia illa 
que vocatur Sanctu Petru, ibique constructa in Torone illo, que 
est infra eodem loco Fargnitu et de [e]arum pertinenciis, inclita 
ipsa sortem et pertinenciam meam, que est de tribus sorti unam 
sortem de omnibus rebus et substanciis suprascripti Gisolfi genitori 
meo, qui mihi pertinet ad hereditandum a parte suprascripti 
genitori meo, sive per qualiscumque meis racionibus, integras 
illas offerui in iamdicto monasterio Sancti Vincencii ad semper abendum. 
et sunt de ipse terris in aliquante [pecie], que fuerunt supradicti 
genitori mei infra eodem loco Fargnitu, et infra eius finibus
  |  
  |