Et dicendum quod totum non est alterum seu alienum a parte, immo
est magis coniunctum parti quam sit pars sibi ipsi, sicut apparet ex
precedentibus. Coniunctio enim quam habet totum ad partem est coniunctio
actualis sed illa quam habet pars ad se ipsam est potentialis tantum, cum
pars in quantum pars non habeat esse nisi in potentia, et iterum quia
tota ratio et causa essendi parti est ipsum totum.
2. Secundo sic. Avicenna dicit quod solus Deus in actione sua est
liberalis quia scilicet proprium commodum non intendit. Ergo quelibet
creatura preamat commodum suum quod naturaliter videtur intendere.
Et dicendum quod Deus solus singulariter dicitur liberalis, iuxta
illud Exo . 15[,11] «Magnificus in sanctitate», quia ei nichil potest
accrescere ab alio, quia totum esse habet a se ipso. Omne autem creatum
ex se deficiens est et sua conservatio et bonum suum dependet ab altero.
Maius autem commodum habet pars a toto quam a se ipsa, sicut apparet
ex dictis; a toto enim habet esse actu.
3. Tertio sic. Secundum Bernardum «natura humana recurva est»;
ergo quilibet homo secundum naturam plus amat se quam suum comune.
Et dicendum quod dictum Bernardi veritatem habet de natura corrupta
et de amore falso, quo scilicet homo secundum veritatem odit se, iuxta
illud Ps . [10,6] «Qui diligit iniquitatem odit animam suam»; per quem
modum loquitur Apostolus cum dicit II Thim . 3[,2] «Erunt homines se
ipsos amantes, cupidi, superbi» etc. De natura vero in se considerata et
vero amore, aliqualiter forte habet veritatem et aliqualiter non. Habet
enim veritatem forte quantum ad moveri sed non quantum ad agere. Ignis
enim naturaliter movetur sursum propter sui conservationem, sed non
agit ad generandum ignem propter se ipsum sed propter bonum generati,
quod est forma eius, et ulterius propter bonum comune, quod est conservatio
speciei; quanquam etiam ipsum suum conservari ulterius ordinetur
ad conservationem totius, et non e converso, aliter enim esset inordinatio
in natura.
4. Sed contra, quarto sic. Secundum ordinem naturalem unumquodque
diligit bonum proprium; ergo quod est magis proprium magis diligit.
Sed parti magis est proprium bonum partis ipsius quam bonum sui totius.
Ergo etc.
Et dicendum quod secundum ordinem naturalem unumquodque
et amat bonum proprium et amat bonum comune. Sed magis amat bonum
comune quam proprium, sicut patet ex dictis.
5. Sed contra, quinto sic. «Propter quod unumquodque et illud
magis, ut propter quod amamus illud amicum magis est», ut dicitur in
|
|