Petri Cantinelli: Chronicon

20


Faventie, quod est super stratam Montanariam, in pluribus locis, et inciserunt de clusa
comunis Faventie, et optime ostenderunt se, tam milites quam populares. Nam habebant
tres magnas acies militum, et unum trepellum grossum de melioribus et maioribus, qui essent
in exercitu, et duas magnas acies popularium, absque guastatoribus; post nonam vero dicti
diei, reversi fuerunt ad canpum et tendas eorum. Ipsa vero die et singulis precedentibus
diebus, cotidie, dictus dominus Guilielminus capitaneus et d. Maghinardus potestas, cum multis
ex eorum militibus et cum aubaxiatoribus de Forlivio, exibant civitatem Faventie, causa
supervidendi illos de exercitu. Et sic, ipsa die mercurii, anbaxiatores partis Lanbertaciorum
et comunis Favencie iverunt ad civitatem Forlivii, causa rogandi comune Forlivii ut veniret
Faventiam cum guarnimento, quod ibi erat.
Die itaque iovis XIII intrante mense iunii, circa horam medie tercie, dominus comes Guido
de Montefeltro, qui erat capitaneus generalis guerre totius Romanie pro parte Lanbertaciorum,
et illustris vir d. comes Guido Novellus, et Manfredus eius filius, et comites Bandinus,
Tancredus, Rogerius, et Tigrimus filii d. comitis Guidonis de Mutilliana, cum eorum apparatu
magnifico et potenti, et comune Forlivii, tam milites, quam populus universus civitatis
et districtus ipsius, et eorum optima maxenata in quantitate militum sexcentorum proborum
virorum, et exteriores de Ravenna, de Arimino et Cesena, et multi alii, qui venerant ad
civitatem Forlivii ipsa occasione, venerunt omnes ad civitatem Favencie. Et, in hora tercie
omnes homines, tam milites, quam populares, quotquot erant in civitate Favencie, exceptis
illis, qui pro custodia ipsius civitatis fuerant deputati, exiverunt civitatem Favencie cum predictis
comitibus et comuni Forlivii, et his, qui cum eis erant, scilicet omnes milites per
portam Ravignanam, et populus totus per portam Imolensem, euntes ex transverso canporum
subtus stratam, versus Sanctum Petrum in Laguna, ubi dicebatur quod Bononienses de parte
Geremiorum, cum eorum sequacibus, erant. Et sic, dum pervenerunt iuxta locum, ubi dicebatur
Trentola et Casella, iuxta flumen Senni, desuptus pontem Sancti Proculi, una de aciebus
militum dictorum Geremiensium transivit pontem Sancti Proculi. Alie vero due acies militum
remanserunt. Cum vero viderunt acies militum de parte Lanbertaciorum et de Faventia ire
versus eos, et etiam aciem de maxenata Forliviensium, incontinenti terga vergentes, in fugam
conversi sunt, et sic debellati, prostrati et victi et mortui fuerunt, et multi etiam ex eis in
flumine suffocati. Et tunc populus de Bononia, qui erat cum gonfalone carocii, stantes iuxta
stratam, inter hospitale Ronchodoxii et quandam tunbam Bonaventure Gotosii, fuerunt circundati
a popularibus de Favencia et de parte Lanbertaciorum et a Forliviensibus. Et cum
ipso gonfalone erant VII gonfalones societatum de populo Bononie, et ibidem, in canpo, maximum

Torna all'inizio