Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 575


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM
ATQUE PATRITIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Revertentes ad nos missi nostri, quos ad vestram a Deo illustratam praecellentiam
nuper visi sumus direxisse, scilicet Andreas reverentissimus frater noster,
episcopus, et Anastasius cubicularius, detulerunt nobis honorandos atque mellifluos
benignissimae christianitatis vestrae apices; quorum series dum nostris recitaretur
auribus, liquido cuncta in eis adnexa didicimus. Sed et ipsi praefati nostri missi indeminutae
nobis omnia, quae illis a vobis iniuncta sunt, retulerunt plenissime, adserentes
de vestra benivola puritate et magna cordis constantia, quam erga beatum
Petrum principem apostolorum et nostram mediocritatem secundum vestram promissionem
habere videmini. Pro quo nimio repleti gaudio, ilico extensis palmis ad
aethera, omnium creatori, domino Deo nostro, inmensas referuimus grates, inpensius
pro vestra prosperitate eius divinam exorantes clementiam, ut confirmet isdem dominus
Deus noster hoc ipsud in vestro florigero pectore, quatenus velociorem atque copiosum
fructum sancta spiritalis mater vestra, Romana nostra ecclaesia, capud omnium ecclesiarum
Dei, de vestra consequatur promissione.
Sed, bone, dulcissime atque praecellentissime fili, domine mi, a Deo institute,
magne rex, deprecor et obnixae peto, tamquam praesentaliter coram tuis adsistens
optutibus, cum magna fiducia, ut velociter ea, quae beato Petro pro magna animae tuae
mercede et a Deo protecti regni vestri stabilitate beato apostolorum principi Petro,
celorum regni clavigero, per tuam donationem offerenda spopondisti, adimplere iubeas,
quatenus isdem princeps apostolorum multo amplius tibi protector et auxiliator apud
divinae maiestatis potentiam existat.
Plenissimae enim satisfactus es, praecellentissime regum, qualis fortissimus ac
validus ipse ianitor regni caelorum beatus Petrus tuae extitit excellentiae adiutor, et
quomodo eius sacris interventionibus omnipotens dominus Deus noster victoriam tibi
tribuit regnumque Langobardorum tuae tradere iussit potestatis dicioni; et in antea
magnam habeto fiduciam, quia, eius suffragiis circumvallatus, tuis regalibus vestigiis
caeteras barbaras nationes omnipotens Dominus substernet. Quia nos omnino satisfacti
sumus et magnam habemus fiduciam in vestri cordis constancia, celeriter vos
omnia perfici, quae eidem apostolo apostolorumque principi spopondistis; optime enim
cognoscimus, qualis firmitas et integritatis stabilitas inter nos Deo auspice in apostolica
aula corroborata est, et ‘scimus, cui credidimus, et certi sumus’.
De eo vero, quod innotuistis: ad vos properasse Leonem archiepiscopum, nos
quippe, testatur veritas, libentissimae acceptamus eos, qui ad vestra regalia accelerant
vestigia, quoniam una dilectio, una caritas eademque puritatis affectio inter nos consistit.
Et si praefatus archiepiscopus nobis direxisset, ad vestri se praesentiam velle
proficisci, gratuito animo nostrum missum cum eo direxissemus.
Itaque praesens vester missus aliam nobis optulit praecellentiae vestrae epistolam.
Cuius confertam paginam didicentes, valde noster laetatus est animus in vestrae mentis
benigno proposito, redemptorem nostrum multipliciter deprecantes, ut longo ac prospero
senio cum magna de hostibus victoria caelestis regni gubernacula pariter cum excellentissima

Torna all'inizio