Petrus Damiani: Epistulae

Pag 330


Naturaliter autem hoc morbo humana laborat infirmitas, ut ex continentiae
rigore facile corruat, ad virtutum vero statum disciplinamque
vivendi difficulter assurgat. Unde fit, ut cum districtum quid pro Deo
arripere nitimur, soli viam laboris necesse est, vix aliquo comitante carpamus.
Quod si nos quantumlibet ad voluptatis fluxa remittimus, ultroneos
praesto ad imitandum nos quamplures socios invenimus.
Hoc, dilectissimi fratres, idcirco conquerimur, quia pleraque per
annalem circulum veneranda ieiunia, quae videlicet hactenus ex antiqua
progenitorum nostrorum traditione coluimus, nunc quibusdam novas
velut sectas introducentibus passim neglegi et in prandiorum epulas
mutata dolemus. Quae nimirum hic enumerare ociosum esse non ducimus,
ita ut etiam rationes singulorum cur omitti non debeant, prout
epistolae compendium patitur afferamus.
Age igitur, cur assumptionis beatae Mariae semper virginis ieiuniis
non sint celebrandae vigiliae, quam videlicet consuetudinem usque ad nos,
immo usque nunc proculdubio novimus et antiquitus tenuisse? An quia
Dei genetrix ex hac vita per martyrium non transivit? Sed si haec est ratio,
cur ieiunari non debeant, ergo nativitas beati praecursoris Christi sine
causa ieiunio praevenitur, tunc quando scilicet non hinc puer propheta
migrasse per gladium, sed huc potius agnoscitur venisse per uterum. At si

Torna all'inizio