eum in exercitu crebras suscitare discordias; milites suos ad
seditionem hortari; comitem etiam Robertum eius indicio propositas
insidias effugisse; nuncios inter eos crebro discurrere, nescio
quid eum fovere propositi, satis periculose deinceps ei creditum
iri exercitum. Hec et huiusmodi plurima regi magnus admiratus
suggerens, a cancellario sibi transmissa subiunxit fidem plenissimam
eisdem litteris adhibendam. Nam se quoque dudum audisse quod
Robertus comes cum plerisque aliis contra regem conspiraverat,
comitemque Symonem eius ipsius factionis esse participem, quod
claris nunc apparebat indiciis. Inde maturandum censet ut emergentis
mali periculum evitetur; sero carnem putridam resecari, cum
vicinas partes corruperit. Ideo facilius regi persuasum, quod propinquos
omnes consanguineosque habebat suspectos. Comes igitur
literis regiis citatur ad curiam, aliusque in eius locum comestabulus
subrogatur. Sed eidem venienti neque suam purgare licuit innocentiam,
nec obiectis ordine iudiciario respondere. Statim enim,
non sine multa Maionis invidia, captus et in carcerem est retrusus.
/*
III. De credulitate mortis regis
His eo modo gestis, ita rex deinde suam omnibus absentavit
presentiam ut per multum temporis spatium, excepto Maione
admirato et Hugone archiepiscopo, nulli penitus appareret. Que
res argumento fuit ut a plerisque mortuus putaretur. Erant qui
venenum ei ab admirato dicerent propinatum, nec erat difficile
creditu, cum id eum machinari dudum audissent. Multi quoque,
|
1
5
10
15
20
25
|