Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 126

libro III


ut: 'Bononie legens litteras vel 'leges audiens' vel 'decreta'.
53. (1) DE CONSUETUDINE CURIARUM.
(2) Postremo illud cuntis dictatoribus est sciendum quod in
salutationibus curiarum est consuetudo maxime amplectenda,
quia varie sunt dominorum et principum voluntates. (3) Unus
enim petit omnium dignitatum suarum titulis decorari, ut dux
Venetie (4) qui, sicut audivi, dicit: 'P. Ziani Dei gratia dux
Venetie, Dalmatie atque Croatie dominus tertie partis et moderator
totius quarte dimidie imperii Romanie'. (5) Alius paucioribus
titulis est contentus. Unde in talibus nemo erit usque quaque
sufficiens, nisi consuetudinem bene sciat, quia multotiens
aliquis illos sibi titulos in salutatione attribuit qui sibi ab alio non
ponuntur quia forsitan nesciuntur.
54. (1) DE TRIPLICI ORDINE CARDINALIUM.
(2) Ecce in Romana curia sunt tres cardinalium diversitates:
nam quidam sunt episcopi, quidam presbiteri, quidam vero diaconi.
(3) Qui sunt episcopi tamquam maiores numquam in salutationibus
se nominant cardinales sed episcopos tantum dicunt.
(4) Qui autem sunt presbiteri dicunt se presbiteros cardinales
talis tituli, id est ecclesie batismalis, et cetera, excepto cardinalis
XII Apostolorum qui non tituli sed basilice XII Apostolorum

Torna all'inizio