Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 452


quae consideranda sunt in regimine civitatis. Haec autem
sunt princeps, consilium, praetorium, et populus. Possumus
autem ex ipsis legibus quibus regenda est civitas tempora
pacis duplici via investigare, quod de praedictis quatuor
considerandum est in regimine quo regenda est civitas
tempore pacis. Prima via sumitur ex his quae requiruntur
ad legem: Secunda, ex fine quo intenditur in ipsa lege.
Prima via sic patet. nam ad hoc quod per leges recta gubernatio
habeatur, quantum ad praesens spectat, quatuor
requiruntur. Primo ut leges per sapientiam sint; bene inventae.
Secundo ut per civilem potentiam sint bene custoditae.
Tertio ut per leges inventas et custoditas acta civium
sint recte iudicata. Quarto et ultimo ut propter pacificum
statum populi quae traduntur in legibus sint debite observata.
Bene autem custodire leges per civilem potentiam
spectat ad principem. Unde et Philosphus 5. Ethicor. ait,
quod princeps esse debet custos iusti, idest iustarum legum
et statutorum: nam statuta ipsa legalia leges quaedam
dici possunt. Bene quidem invenire leges per sapientiam
spectat ad consilium: decet enim princeps adeo sapientes
consiliarios habere, ut debite invenire possint quae populus
observare debet. Bene vero iudicare secundum leges
inventas per per consiliarios, et custoditas per principem,
spectat ad praetorium sive ad iudices: ipsi enim sunt qui secundum
huiusmodi leges acta civium iudicare debent.
Sed bene obsaervare leges spectat ad omnes cives, sive ad
totum populum. Quare si considerentur quae requiruntur
ad hoc quod tempore pacis per leges bene gubernetur civitas,
oportet in huiusmodi regimine de praedictis quatuor
considerationem facere. Secunda via ad investigandum
hoc idem sumitur ex fine qui in legibus intenditur:
debet enim intendere legislator ut per leges consequamur
conferens, et vitemus nocivum: faciamus iustum, et
vitemus iniustum: et consequamur laudabile, et fugiamus
vituperabile. De conferenti autem et nocivo est consilium:

Torna all'inizio