Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

194


in guture lingua cum narribus geminoque suffosso lumine
penitus interficiunt. Quo perempto dissimulat Arlembaldus
modicum reservans iram in posterum. Favebat enim
tunc pontifici pene civitas universa, set more suo populus non
diu statu permansit eodem. Mox enim, ut presul ab urbe
discedit, ad insequendum illum resumptis viribus inpatienter
Arlembaldus accedit fautorem asserens perpetrati flagitii.
Iterum ergo ad iuramenta convertitur invitis tamen civibus,
et si quos habebat suspectos, acrius iurare compellit.
Agrestes turbas et civiles cogit assidue turmas ad Vuidonem
persequendum antistitem omnemque suam delendam
progeniem. Et fecisset utique, nisi generosa suorum fidelium
restitisset audatia. Sepe etenim convenerunt parati

Torna all'inizio