Utrum mors a natura proveniens possit quoquo 				c.84r.a 
artificio retardari: plene. 
Rubrica XXVII 
Queritur quandoque an mors, a natura proveniens, possit 
quoquo artificio retardari.Ubi dico, reiectis superfluis, quod 
vita, prout dependet a corporibus supercelestibus, que sunt 
universalia principia generacionis et corrupcionis horum inferiorum, 
potest prolongari quia predicta non imprimunt effectum, 
nisi secundum disposicionem materie. Sed materia 
potest aliter et aliter disponi, ergo etcetera . Et secundum 
hunc sensum astrologorum dixit Phylosophus in secundo li. 
de Gene. et corrup. : "  Vita uniuscuiusque habet tempus et 
periodum determinatum"  . Et Averrois in VI colliget: "  Qui 
dicunt quod dies hominum sunt numerati"   et intelligunt 
quantum est ex causa celestis corporis, que fatum consuevit 
dici, sequuntur viam ignorantum. Sed, si loquamur de vita, 
prout eius perduracio dependet a voluntate Dei seu ab intrinsicis 
particularibus principiis corporis, dico quod nullo 
modo potest vita prolongari ultra id quod sibi omnipotens 
Deus dedit, nec ultra id quod aptum natum est vivere ex qua
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |