| camera multa et diuersa significata habet per duas litteras,
 contentas in ea; sicut camera B C multa et diuersa significata
 habet per B C; similiter camera B D multa et diuersa significata
 habet per B D, etc. Et hoc iam patet in alphabeto ante dicto.
 In qualibet camera sunt duae litterae, in ea contentae; et ipsae
 significant subiectum et praedicatum. In quibus artista inquirit
 medium, cum quo subiectum et praedicatum coniunguntur; sicut
 bonitas et magnitudo, quae coniunguntur per concordantiam, et
 huiusmodi. Cum quo medio artista intendit concludere et propositionem
 declarare.
 In ipsa figura significatum est, quod unumquodque principium
 cuilibet principio attribuitur; sicut B, cui attribuitur C D; et C
 attribuitur B D, etc.; ut patet in figura. Ratio huius est, ut
 intellectus cum omnibus principiis cognoscat quodlibet principium,
 ut ad eandem quaestionem deducat multas rationes.
 Et de hoc uolumus dare exemplum de bonitate; de qua
 subiectum faciemus, de aliis autem principiis praedicatum: Bonitas
 | 
 |