mundum vel aquaticum, ibique ad palmentum medietatem: reliqua 
vero medietate debent tollere inde ipsi prenominati eorum potestati 
abendum. et quando venerit tempore estati metendum, et 
tritulandum, et bictualium ipsum conciandum; et tempore vindemie 
vindemiandum, debent ipsi scire facere ad pars supradicti monasterii, 
ut ibidem dirigamus missos eiusdem nostri monasterii, pro 
ipsa pars nostri monasterii recipienda, et dum proinde ibidem 
steterit, debeat eis dare manducare et bibere, secundum suam potenciam 
iusta racionem, et ad ipsum caballum manducare et bibere 
iusta racionem. et, ubi necesse fuerit, ibidem arbores ponere, et 
viti, debeant ibidem ponere arbores et viti bone arbustate, tempore 
suo, sicut meruerit; et cultare, et studere ipsis in omnibus, 
sicut meruerit. et quacumque frugium de ipsa fructora abere potuerint, 
quod ibidem abet per tempus, quando abuerit, et paruerit; 
quod inde reposuerit, debeat inde dare ad pars supradicti monasterii 
medietatem, et illi debent inde tollere medietatem. et omni 
anno dent inde, ad pars supradicti monasterii, censum pro ipsa 
curte, et terris, quod inde retinet in parte ad laborandum a parte 
supradicti monasterii, sicut supra legitur, usque ad supradicti anni 
completi, de state pariu de pulli bonum unum, et in nativitate 
Domini traginum bonum unum, et ralla porcina bona una, que est 
ad spatola de maiale bonu. et a completi ipsi anni, seu antea, 
quale tempus illi, vel illorum heredibus voluerit, de eadem curte, 
et terris dimittere ad laborandum, et exire de ipsa curte de abitandum 
potestatem abeant, inde exire de ipse case de abitandum, 
et dimittere terris de laborandum, cum omnia causa eorum, et 
de amici, et commenditi sui, et ire ubi voluerint a[b]sque omni contrarietate 
suprascripti monasterii, et de missis suis, et assignare, 
ad pars suprascripti monasterii, ipsas casas, quod ibidem fecerint, 
bona conciata, et cooperta, et clusa sicut meruerit. et faciat ipsos
  |  
  |