: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 308


Quomodo Alexander peruenit ad Ossidrates
90. Exinde uenit Alexander ad Ossidrates, qui sunt homines,
in quorum manibus superbia nulla datur (del.)* dominatur.
Vocantur eciam Gynosophyte. Non pugnant, non altercantur,
nudi semper uadunt, ciuitates non habent, sed in sepulchris et
tuguriis et speluncis commorantur. Cum hii audissent aduentum
Alexandri, statim scripserunt epistulam Alexandro ita continentem
etc.
Qualiter Ossidrates scripserunt Alexandro etc.
Corruptibiles Gynosophite homini Alexandro scribimus. Audiuimus
quod super nos uenis pugnaturus, de quo miramur, cum
nichil a nobis possis extorquere. Nam cum nichil habeamus, nisi
unde corpora sustentamus, quid a nobis accipies? Quod si pugnare
uolueris contra nos, simplicitatem nostram nullatenus dimittemus.
/*
Qualiter Alexander rescripsit etc.
Relecta epistula Alexander misit illos in pace, ueniens
autem et ingressus ad eos. Intuens eos nudos ambulare et
habitare in absconditis tuguriis et sepulchris, filios uero et
uxores separatos ab eis, qui cum animalibus ambulabant, interrogauit
eos Alexander dicens: "Non sunt sepulchra uobis?"
At illi ostendentes tuguria et speluncas, in quibus habitabant,
dixerunt ei: "Hic per dies singulos requiescimus." Deinde dixit
Alexander: "Petite, quid uultis, et ego dabo uobis." Illi dixerunt:
"Immortalitatem da nobis, quia nichil aliud optamus!" Respondit
Alexander: "Cum sim ipse mortalis, immortalitatem nequeo
uobis exhibere." At illi dixerunt: "Miser, et si mortalis es, quare
huc illucque discurris tot et tanta scelera committendo? Hec
tamen non nisi a summa prouidencia gubernantur." Alexander
respondit: "Nescitis, quod mare non turbatur, nisi cum uentis
ualidissimis commouetur? Vellem siquidem in pace consistere, sed
alius spiritus, qui meo spiritui dominatur, me hoc facere non
permittit." Et hoc dicens dimisit eos illesos etc.
Qualiter Alexander uenit ad locum, ubi statue auree
consistebant etc.
91. Alio itaque die amoto exercitu peruenit ad locum, ubi
erant statue, quas Hercules erexerat, quarum una erat aurea,
alia uero erat argentea, et earum longitudo erat cubitorum
duodecim, latitudo uero ipsarum duorum cubitorum uidebatur.
Has uidens Alexander iussit eas perforari et probare eas, si
essent fragiles. Cumque perforate essent, uidit eas Alexander
esse fusiles statimque precepit, ut earum foramina clauderentur
et in eas mille quingentos aureos intromitti etc.

1



5




10




15




20




25




30




35




40


Torna all'inizio