Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 158

Tomus I


imminere pericula timeatis, facilis enim
aliorum regum et principum humiliatio creditur,
si Caesaris Romani potentia, quae prima
iacula sustinet, conteratur. Haec est causa
namque pro vero, videlicet de Lombardis,
quae cor Papae pungebat intrinsecus, licet
ipsam foras educere propter vestrum et
audientium scandalum, non auderet, pro qua
vobis per specialem nuncium suum fide dignum,
cujus ad hoc testimonium invocamus, oretenus
expresse promisit, quod si negotium
Lombardorum in ejus manibus poneremus,
nedum quod in aliquo magnificentiam nostram
offenderet, verum etiam totius orbis decimas,
Terrae Sanctae necessitatibus deputatas,
nostris usibus applicaret. Nec est mirum,
instantibus enim et acutis Lombardorum
aculeis pungebatur, quibus prout aliquorum
Praelatorum confessione recepimus, de assistendo
eis contra nos et Imperium, corporale
praestitit iuramentum, qui eos peregrinantibus
nobis in partibus Syriae, pro servitio Jesu Christi
transmisit in Regnum; sed cum turpis fuerit
ista promissio, fidem frangere licite poterat,
et editum variare decretum. In
quorum favore rem auditu horribilem,
et discretione qualibet ac ratione carentem,
facere minime formidavit, cum enim per
Pergamensium, Brisciensium et Cumanensium
Episcopos, et alios praelatos, nos faceret

Torna all'inizio