Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 596


«Hic quaeri solet, utrum peccatum Adae... gravius fuerit ceteris peccatis». Hic
inquirit, quale fuerit illud Adae peccatum, quod totam humanam naturam infecit;
et dividitur in partes duas: in prima inquirit de gravitate eius, utrum scilicet
ceteris peccatis gravius fuerit; in secunda inquirit de remissione ipsius,
utrum scilicet primis parentibus remissum sit, ibi: «Si vero quaeritur, an illud
peccatum fuerit dimissum primis parentibus; dicimus eos per poenitentiam
veniam consecutos». Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo
inducit quamdam opinionem, et probationem eius, ibi: «Quibusdam ita esse
videtur»; tertio inducit solutionem illius probationis, ibi: «Ad quod dici potest».
«Et licet peccatis parentum, nisi Adae, parvuli non obligentur, non est tamen
diffitendum peccata parentum in filios redundare». Ostenso quod peccata
proximorum parentum in filios non redundant quantum ad infectionem originalis
maculae, hic inquirit utrum in eos redundent aliquo modo quantum ad aliquam
poenam; et dividitur in partes duas: in prima movet dubitationem; in
secunda determinat eam, ibi: «Sed ut ait Hieronymus... attendamus finem illius
auctoritatis». Et dividitur in duas: quia primo determinat eam, exponendo auctoritates
ad litteram; in secunda exponendo eas mystice, ibi: «Quod etiam
mystice intelligendum esse ostendit». Circa primum duo facit: primo ponit auctoritates,
et expositionem per quam ad concordiam reducuntur; secundo excludit
quamdam obiectionem, ibi: «Verumtamen si de imitatoribus illud accipitur,
quare tertiam et quartam generationem tantum commemoravit».
«Quod etiam mystice intelligendum esse ostendit». Hic determinat dubitationem
secundum mysticam positionem; et primo ponit expositionem; secundo
inducit probationem eius quod supposuerat, ibi: «Ad probandum vero, ut ait
Hieronymus, quod primus pulsus cogitationis non puniatur aeternaliter a Deo,
illud de Genesi afferendum est».

Torna all'inizio