Cap. LVI. 
Mandat expresse cuidam nobili, quod veniat  
ad eum, sicut alias multotiens sibi scripsit. 
Satis potest tua devotio manifeste perpendere,  
quod nisi praesentia tua foret nostris  
instantibus servitiis plurimum opportuna,  
Celsitudo nostra scripta tibi totiens non  
utique direxisset. Cum igitur instantium negotiorum  
qualitas hoc exposcat, fidelitati tuae iterato  
firmiter et districte praecipiendo mandamus,  
quatenus sicut felices processus nostros  
diligis, et gratiam nostram charam habes,  
statim receptis praesentibus, qualibet mora et  
occasione cessantibus, ad personam nostram  
festines venire, a facie nostra citius et hilaris  
recessurus, etc. 
Cap. LVII. 
Communi Papiensium, ut non gravent concives  
suos, existentes in servitiis Curiae. 
Supplicavit Excellentiae nostrae R. de Papia,  
fidelis noster, quod, cum ipse de mandato  
nostri culminis speciali, in regimine  
Parmensium, fidelium nostrorum, qui sunt  
extra terminos Papiensium, pro nostris servitiis  
existat ad praesens, secumque quosdam alios  
Papienses, fideles nostros, sicut dicit, velut  
necessarios officiales retineat in officio antedicto,  
vobis mandare de nostra gratia dignaremur:  
quod tam ipsum, quam praefatos ad dicta 
  |  
  |