nisi apostolico, quia ipse tamquam summus omnibus antefertur. (5) Si autem alii regi quam suo scripserit, positivo non superlativo utetur, hoc modo: 'H. Dei gratia illustri regi Anglorum I. eadem gratia Parisiensis episcopus salutem et prosperos ad vota sucessus' vel 'salutem in eo per quem regnant reges et potentes scribunt iustitiam'.
(6) Aliis vero secularibus episcopi se preponunt, nisi aliqua obstiterit digna causa, ponentes nomen et locum et dignitatem eorum, sicut dominus papa facit.
l6. (1) QUOMODO SALUTENT LAICOS INFERIORES.
(2) Si autem archiepiscopus vel episcopus scribat alicui castellano vel capitaneo 'virum nobilem' eum vocat et si fidelitatis hominio sibi astringitur, dicit eum 'dilectum' vel 'suum fidelem' sicut faceret dominus temporalis.
17. (1) QUOMODO INPERATOR SALUTET REGES ET ALIOS.
(2) Imperator vocat regem Francie 'illustrem' vel 'specialem amicum' vel 'dilectum consanguineum'; ducem vel comitem non sub se positum 'virum strenuum' appellabit, sed positum sub se 'dilectum fidelem' dicit. (3) Similiter rex vel comes vel quilibet secularis dominus scribit.
|
|