Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 138


Denique a civitate secedens blavas et vites ac arbores locaque
per decem et etiam per quindecim miliaria distantia a civitate
dissipando, cum omni suo exercitu Comazum et Cornelianum,
qui dicitur Bertari, revertitur. Ibique pene
toto exercitu Teutonicorum relicto, Cremonensibus et Papiensibus
aliisque Longobardis licentiam domum redeundi concessit,
cum paucis suis principibus Laude veniens ad concilium
a domino tercio Victore papa ibi constitutum. Venitque
Laude ipse dominus papa die sabbati, que fuit septimodecimo
die mensis Iunii.
Sequenti vero die, in quo fuit tunc festivitas sanctorum
Gervasii et Prothasii, inceptum est sacrum concilium, quod
a principio Papie, deinde Cremone fieri dispositum fuerat;
postremum tamen ad honorem Laudensium ex voluntate
imperatoris Laude celebratum est. In quo dominus imperator
cum suis principibus et dux Boemie ac dominus Pelegrinus
Aquilegiensis patriarcha et dominus Guido electus Ravenne
archiepiscopus ac dominus Raynaldus electus archiepiscopus
Colonie et dominus archiepiscopus Treverensis et dominus
Vianensis archiepiscopus et una cum plus de ...

1



5




10




15




20
Torna all'inizio