Guido Faba: Ars dictaminis

288


gratitudinis et quietis. In hoc siquidem tante felicitatis
loco sunt dictamina purpurata, colores reperiuntur rethorici,
et iuxta platanum ad fluentia aquarum sedet sapientia Salomonis,
per quam viri scolastici decorantur et clarescit machina
mundialis. Et licet nichil in humanis inventionibus sit perfectum,
hic tamen quantum ad eloquium dictatorie facultatis
vitia que sunt fugienda plenius edocentur et patent que servari
debeant documenta, sine quibus errant qui ambulant et
non vident qui talia non observant. Ne igitur prestolatio tam
desiderabilis fructus longius fatiget mentes avidas sociorum,
apertis thesauris offero munera pretiosa que sui magis utilitate
relucent quam reniteant exteriori decore; quibus mediantibus
tenebris relegatis, ianua dictaminum sit pulsantibus
aperta, ita quod in regali mensa omnes qui mecum fuerint
discumbentes, tamquam superne rationis satietate repleti, nec
recedant famelici, nec umquam appareant sitibundi.
I.
De vitiis evitandis et virtutibus inserendis.
Quia scire malum non est malum, sed peccatum est potius
operari; cum huius rei peritiam habere debeat unusquisque,
ut que sint nocitura, docente notitia, fugiat, quod aliter numquam
posset, et faciat, inspirante Domino, que sint iusta;
ad modum serentis qui terram spinis ac tribulis purgat ut
fructus mundus appareat et sincerus, ad similitudinem illius
qui studiose vas lavat, ut eiecta sorde antiqui vitii ad novi
saporis dulcedinem preparetur; iterum eo perspecto quod
virtutes plantari non valent, nisi ea que sunt contraria extirpentur;
priori facie vitiis estirpatis de regulis subsequenter
tractemus prosaici dictaminis et doctrina.

Torna all'inizio