propter ducem maris qui vindicaret nos ab ipso. Inquit
mulier: Qu(oni)am magna est stulticia tua circa hoc negocium!
Nonne verecundaris dicens hoc verbum, nec te
ipsum recognoscis? poterasne resistere illi qui maior
est te et fortior? Dicitur autem quoniam non est in m(r)undo
maior inimicus hominum quam ipse sibi, et tu es ita. Nunc
autem exaudi meum consilium, et recedamus de loco isto.
At ille pro tanto noluit acquiescere consilio suo. Et videns
hoc, illa dixit ei: Quicumque non recipit consilium amicorum
suorum, accidit ei quod accidit testudini. Dixit vir:
Quomodo fuit? Inquit mulier:
Parabola . Erant in quodam campo circa fontem due
aues simul cum testudine que ibi erat. Erant autem omnes
tres studiosi et amici. Quodam vero tempore, cum non
plueret super terram, defecit aqua fontis qui erat ibi. Qui
cum vidissent hoc, consulte sunt ad inuicem relinquere
locum illum, et querere alium. Et accedentes ad testudinem,
volebant licentiari ab ea, et dicunt ei: Intendimus recedere
ab hoc loco, quia aqua deficit nobis. Quibus dixit: Scio,
inquam, quoniam non deficit vobis aqua, sed mihi misere,
que non valeo viuere, nisi in ea. Nam vos potestis viuere
in aliis locis. Nunc, obsecro vos, facite mecum misericordiam
et ducite me vobiscum vbi esse intenditis. Que dicunt:
Volumus tibi conferre gratiam, et te conferre nobiscum
ad locum; sed quando te portabimus per aerem, et
viderit te aliquis homo et loquatur de te, caue ne respondeas
verbum. Quibus dixit: Ista faciam. Dicunt ei: Accipe
in ore tuo paruum lignum, et apprehende illud fortiter tuis
dentibus, et ego apprehendam vnam extremitatem ligni, et
socius meus alteram. Et fecerunt ita. Et cum deferrent
|
|