ARTICULUS 2
Utrum omnibus creaturis conveniat adoptari,
et an homines ex ipsa creatione adoptet
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod omnibus creaturis conveniat adoptari. Deus enim dicitur
pater noster, quia creavit nos, sicut dicitur Deut. 32, 6: «Numquid non ipse est
pater tuus?». Sed non est pater creaturarum per naturam, quia sic solius
Christi pater est. Ergo est pater per adoptionem; ergo omnibus creaturis convenit
adoptari.
2. Praeterea, ex hoc quod Deus aliquid creat, assumit illud in communicationem
suorum bonorum ex mera sua bonitate. Sed nihil aliud videtur esse adoptio.
Ergo cuilibet creaturae convenit adoptari.
3. Praeterea, ex ipsa creatione Deus imprimit rationali creaturae imaginem
suam, secundum quam dicitur Filius Dei. Sed non adoptat nos nisi inquantum
nos filios suos facit. Ergo ex ipsa creatione ad minus homines adoptat.
SED CONTRA, sicut ex dictis patet, adoptio filiorum fit per Spiritum Sanctum. Sed
non datur Spiritus Sanctus ratione creationis. Ergo nec adoptio est ratione
creationis tantum.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod nec Angelis conveniat adoptari. Quia illi convenit
adoptari qui non est in domo patrisfamilias, et in ipsam inducitur. Sed Angeli
semper fuerunt in domo Dei, quia in caelo empyreo creati sunt. Ergo eis no
convenit adoptari.
2. Praeterea, sicut in littera dicitur, nos ideo Filii Dei adoptivi dicimur, quia cum
nati fuerimus filii irae, per gratiam facti sumus Filii Dei. Sed Angeli nunquam
fuerunt filii irae. Ergo nunquam fuerunt non filii, ad minus secundum illos qui
dicunt, quod Angeli fuerunt creati in gratia. Ergo Angelis non convenit adoptari.
3. Praeterea, Galat. 4, 4, dicitur: «Misit Deus filium suum... ut adoptionem
filiorum reciperemus». Sed ad Angelos non fuit missus Filius Dei: quia non est
factus Angelus sicut est factus homo, secundum quem modum ad homines missus
dicitur. Ergo Angelis non convenit adoptare.
SED CONTRA, per Spiritum Sanctum, qui hominibus datur, dicuntur homines
adoptari, ut patet ex dictis. Sed Spiritus Sanctus habitat in Angelis, sicut etiam
in hominibus. Ergo Angeli, sicut et homines, dicuntur adoptari.
Praeterea, Angeli dicuntur fratres et consortes nostri. Sed hoc non est nisi
secundum quod ab eodem patre et ad eamdem hereditatem nobiscum sunt
adoptati. Ergo eis convenit adoptari.
|
|