Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 499


non possint erroribus omnino excludi, si multum examinentur
distincte, confundetur discrecio tua; igitur ab aliquibus errorum
avertendi sunt oculi, et indulgendum eisdem; hiis enim sistentibus
penes te corda dirigentur ipsorum, et procedent ad melius
facta tua. Et cum puniri contingerit aliquem, non te ultorem,
vindictam sicientem, ostendas, sed velut rectificationem conantem;
et in hoc medicos imitare qui, quamquam sciant infirmos plurimum
ex morborum, quos pasciuntur, molestiis pati culpantibus
ipsis, qui nec agenda agunt nec omittenda omittunt, nichilominus
tamen curant eos non medicamentis asperis in penam eorum
que commiserunt, sed eos leviter et blande mederi conantur. Et
transiens per quendam manibus mutilatum dixit: quia alios
non suo privavit, est suo privatus. Et dixit: qualiter amicus
erit alterius insipiens qui non est suimet ipsius amicus? Et dixit
Alexandro: Benefaciendo populo domineris, quia tuum dominium
durabilius erit proinde, quam in agravando eosdem; nam, cum
eorum dominares antea corporibus, deinceps dominaberis animis
propter beneficia que concedes. Et scias quod populus, dicto presumptuosus,
facile ad facta collabitur; igitur nitere ne labatur ad
dicta, et sequetur quod non labetur ad facta. Et dixit: felix est
qui alio castigatur. Et dixit discipulis suis: roborate animas
vestras cedentes concupiscenciis que debiles surripiunt animas.
Et dixit: nil est quod minus valere faciat hominem, sicut bona
improperare que fecit. Et dixerunt ei: vos, sapientes, a quoquam
discere, qualiter pro malo non geritis? Respondit: quia scire
valde utile reputamus. Et dixit: qui benefaciendi posse non
habet, saltem a male faciendo abstinere nitatur. Et dixit: et
veritatem diligimus et Platonem, sed rectius est diligere veritatem.
Et dixit discipulis suis: aures habetis quatuor, duabus
audiatis quod proficit, et non proficientibus duas reliquas relinquatis.
Et dixerunt ei: quid est ex rebus utilius? Respondit:

Torna all'inizio