4. Praeterea, in hoc dicitur homo ab Angelo differre quod homo habet vertibilitatem
electionis mutabilem, Angelus vero immutabilem, quia ab eo quod semel
eligit, nunquam removetur. Sed peccatum in Spiritum Sanctum est peccatum
hominis. Ergo si homo per electionem in ipsum consentiat, iterum potest hanc
electionem mutare, et ab eo discedere. Sed peccatum remittitur per hoc quod ab
eo receditur. Ergo peccatum in Spiritum Sanctum est remissibile.
5. Praeterea, irremissibile tollit potentiam remissionis. Cum ergo dicitur peccatum
in Spiritum Sanctum irremissibile, aut negatur potentia remissionis ex
parte remittentis, aut ex parte eius cui fit remissio. Non primo modo: quia
potentia ipsius Dei, qui solus peccata dimittit, est infinita, ad omnium peccatorum
remissionem se extendens. Similiter nec secundo modo: quia potentia ad
remissionem ex parte eius cui fit remissio, est liberum arbitrium in statu viae
existens, quod etiam post peccatum in Spiritum Sanctum manet. Ergo peccatum
in Spiritum Sanctum nullo modo est irremissibile.
IN CONTRARIUM sunt auctoritates quae in littera inducuntur.
Praeterea, peccatum virtuti opponitur. Sed de virtute perfectissima, scilicet
caritate, dicitur, 1 Corinth. 13, quod nunquam excidit, quamvis multi eam amittant.
Ergo et peccatum in Spiritum Sanctum, quod est gravissimum peccatorum,
debet dici irremissibile, etsi quandoque remittatur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod de peccato in Spiritum Sanctum duplex est opinio,
ut ex littera colligi potest. Quidam enim accipientes impoenitentiam prout est
circumstantia peccati, ut dictum est, assignant quinque species peccati in
Spiritum Sanctum, quae scilicet supra impoenitentiae connumeratae sunt; et
dicunt, quod nulla illarum specierum habet complete rationem peccati in
Spiritum Sanctum nisi secundum quod adiungitur ei haec circumstantia, ut scilicet
usque ad mortem in desperatione vel obstinatione perdurent; et secundum
hoc dicitur peccatum in Spiritum Sanctum irremissibile, quia nunquam remittitur
vel remitti potest: quia post mortem homo confirmatur in gratia vel in peccato,
secundum quod fuit in statu mortis suae, ut dicitur Ecclesiastici 11, 3:
«Lignum in quocumque loco ceciderit, ibi erit». Sed istud non videtur esse conveniens:
quia secundum hoc omne peccatum quod usque ad mortem perdurat,
irremissibile est, sive sit in Patrem, sive in Filium; et ita peccatum in Spiritum
Sanctum non esset alio modo irremissibile quam peccatum in Patrem vel
Filium, quod est contra textum Evangelii. Nisi forte diceretur, quod omne peccatum
in Patrem vel in Filium, est peccatum veniale; quia Gregorius dicit in
4 Dialog. peccata venialia etiam post hanc vitam remitti. Sed hoc est
expresse falsum: quia ignorantia non sic semper excusat peccatum ut non sit
damnabile, sed ut sit minus damnabile.
|
|