disputatio conclusionem; est enim electio praeconsiliati appetitus: et ita eligere
erit principaliter actus voluntatis, non tamen absolute, sed secundum quod
manet in ea virtus intellectus, vel rationis consiliantis; unde sic consideratam
voluntatem nominat liberum arbitrium, et non absolute.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod actus qui est absolute actus potentiae, denominatur
ab ipsa potentia: actus vero qui est unius secundum ordinem ad aliam,
non denominatur ab aliqua earum; sicut scire neque a ratione neque ab intellectu
nominatur; ita etiam eligere neque a voluntate neque a ratione.
Ad secundum dicendum, quod quamvis iudicium non pertineat ad voluntatem
absolute, iudicium tamen electionis, quae tenet locum conclusionis, ad voluntatem
pertinet, secundum quod in ea virtus rationis manet.
Ad tertium dicendum, quod unaquaeque potentia definitur ex eo quod est per se
obiectum eius, et formaliter. Cum autem obiectum voluntatis sit bonum, propter
hoc a fine principaliter describitur, quia habet per se rationem boni. Id autem
quod est ad finem, non est bonum inquantum huiusmodi absolute, sed ex ordine
ad finem; sed tamen secundum hoc quod participat rationem boni, est obiectum
voluntatis, secundum scilicet quod in voluntate est vis rationis ordinantis.
Ad quartum dicendum, quod quamvis principia et conclusiones pertineant ad
diversos habitus animae, non tamen pertinent ad diversas potentias. Vel melius
dicendum, quod si etiam ratio et intellectus diversae potentiae ponantur, non
tamen propter hoc sequitur quod voluntas et liberum arbitrium sint diversae
potentiae: nihil enim dividitur essentialiter per id quod est accidentale sibi, sed
per id quod est essentiale. Conferre autem et ordinare virtuti apprehensivae per
se convenit, appetitivae autem non nisi per accidens, secundum quod est in ea
vis apprehensivae: et ideo virtus apprehensiva convenienter dividitur in virtutem
quae absolute accipit verum, sicut est intellectus, et quae est cum collatione,
sicut est ratio; sed appetitiva non debet dividi in eam quae accipit bonum
absolute, et in eam quae accipit bonum in ordine ad aliud, quia ille ordo non
est a voluntate, sed a ratione; unde voluntas est magis ordinati vel collati,
quam conferens seu ordinans.
Ad quintum dicendum, quod non oportet quod iudicium actus cuiuslibet potentiae
pertineat ad aliam potentiam, quia sic abiretur in infinitum; sed est devenire
ad summas potentias, quae super suos actus reflectuntur, sicut est voluntas et
ratio; et ideo non oportet quod sit alia potentia iudicans de actu voluntatis et
rationis. Iudicium autem liberi arbitrii intelligitur iudicium electionis; unde
quod dicitur liberum de voluntate iudicium, ly «de» non denotat causam materialem,
quasi voluntas sit id de quo est iudicium, sed originem libertatis; quia
quod electio sit libera, hoc est ex natura voluntatis.
|
|