metaphoris scripturarum; sed angelica perficitur lumine simplici et absoluto: et
cum dictus modus sit communis omnibus qui sunt in nostra hierarchia, tamen
eorum sunt diversi actus, secundum quos diversi ordines distinguuntur. Alius
enim est actus sacerdotum et diaconorum; et in exercitio cuiuslibet horum
actuum quidam sunt aliis magis idonei. Angeli autem omnes, quamvis in hoc
modo conveniant quod sine inquisitionis discursu et sine velamine figurarum,
divinum lumen recipiunt; tamen differunt in hoc quod quidam eorum recipiunt
in maiori universalitate quam alii; unde superiores dicuntur habere scientiam
magis universalem, ut dictum est. Hoc autem non potest nisi tripliciter variari.
Aut enim cognitionem divinorum effectuum recipiunt in ipsa causa prima universali;
et hic modus est proprius primae hierarchiae, quae est proportionata
ad recipiendum illuminationes in ipso fulgore divini luminis; et propter hoc
dicuntur circa Deum esse, ut omnes ordines eius denominentur ab operatione
circa Deum. Aut cognoscunt res in universalibus rerum rationibus; et hic est
modus secundae hierarchiae: et ideo Angelorum huius hierarchiae est accipere
perfectionem cognitionis per illuminationem primae hierarchiae, in qua sunt
formae maxime universales; et propter hoc ordines huius hierarchiae non denominantur
ab operibus circa Deum, sed nominibus pertinentibus ad potestatem
operandi in res, inquantum formae per quas cognoscunt, sunt operativae ad
minus respectu effectuum, in quibus Deo ministrant: et quia istae formae sunt
universales, nominantur a potestate non limitata vel determinata ad aliquem
vel ad aliquos. Aut cognoscunt res in propriis rationibus: et hic est modus ultimae
hierarchiae, in qua sunt formae particulares et proportionatae ut ab eis
recipiantur in intellectus nostros: propter quod dicuntur Angeli hierarchiae tertiae
accipere divinum lumen, secundum convenientiam hierarchiae nostrae; et
inde est quod ordines tertiae hierarchiae denominantur ab actibus limitatis
circa unum hominem, vel unam provinciam. Huius autem simile potest videri in
terrenis principatibus: quia ministrorum qui sunt sub uno Rege, quidam operantur
immediate circa personam Regis, quasi cubicularii et consiliarii et
assessores; et hoc competit primae hierarchiae respectu Dei. Quidam vero
habent officia ad regimen regni in communi, non deputati huic vel illi provinciae,
ut Domini regalis curiae, et principes militiae, et iudices curiae, et huiusmodi:
et his similes sunt Angeli secundae hierarchiae. Quidam vero praeponuntur
ad regimen alicuius partis regni, ut praepositi et balivi, et huiusmodi officiales
minores: et his similes sunt ordines tertiae hierarchiae. Et sic patet definitio
trium hierarchiarum.
|
|