Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 239


et cum tamen non esset probatum, fuit occisus. Quod audiens iunior
frater eius, venit cum uxore occisi ad ducem predictum Bati,
volentes supplicare ne terra tolleretur eisdem; qui dixit puero
quod uxorem fratris carnalis predicti duceret in uxorem, et mulieri
precepit ducere illum in virum, secundum consuetudinem Tartarorum;
qui respondit dicens quod prius vellet occidi quam facere
contra legem. At ille nichilominus tradidit eam illi, quamvis renuerent
quantum possent; et duxerunt eos ambos in lecto et posuerunt
puerum super illam clamantem et plorantem et coegerunt
eos commisceri, coatione non conditionali sed absoluta.
<7>. Quamvis de iusticia facienda vel peccato cavendo nullam
habeant legem, nichilominus tamen habent aliquas traditiones,
quas dicunt esse peccata, quas confixerunt ipsi vel antecessores eorum.
Unum est figere cutellum in igne, vel etiam quocumque modo
tangere ignem cutello, vel cum cutello extraere de caldario carnes,
iuxta ignem etiam ligna incidere cum securi: credunt enim quod sic
auferri debeat caput igni. Item appodiare se ad flagellum cum
quo percutitur equus: ipsi enim calcaribus non utuntur; item tangere
flagello sagittas; item iuvenes aves occidere vel accipere; item
cum freno equum percutere; item os cum alio osse frangere; item
lac, vel aliquem potum vel cibum, super terram effundere; in statione
mingere: sed si voluntarie facit, occiditur; si autem aliter, oportet

Torna all'inizio