secundum papam constituit. post menses autem .VIIII. prędictus 
Benedictus pontificatum mensibus .VIII. recuperavit. 
Damasus post hęc sedit dies .XXIII. post quem extitit pręsul 
apostolicus Leo Magnus Teutonicus. inde Victor Noricus. 
tunc Stephanus VIIII. demum Benedictus Belliternensis episcopus, 
qui post menses .VIIII. expellitur, et Nicolaus Allobros 
qui Burgundio dicitur papa eligitur. hic quippe venerabilis pontifex 
cum omnia superius denotata optime didicisset et cognovisset 
multotiens sub maxima intentione et cleri populique dissensione 
plurimos pontificum Sedem apostolicam  olim subripuisse, 
et, quod deterius est, pecuniis eam opthluisse, vel in seculari invasisse, 
propter pacem et concordiam unitatemque sacerdotalis 
dignitatis et,fastigii imperialis generale congregavit concilium, in 
quo ut cuncta supra commemorata et inique exhibita destruerentur 
et ne quicquam eorum a quovis in posterum fieret, hoc sanctum 
studuit decretum firmissime statuere: 
« In nomine domini Dei salvatoris nostri Ihesu Christi. anno ab 
incarnatione eius millesimo .LVIIII., mense aprili, indictione .XII., 
pręsidente quoque reverentissimo ac beatissimo Nicolao apostolico 
viro in basilica Lateranensis patriarchii quę cognominatur 
Constantiniana, consedentibus etiam rcverentissimis archiepiscopis, 
episcopis, abbatibus seu venerabilibus pręsbyteris atque diaconibus, 
idem venerabilis pontifex auctoritate apostolica decernendę 
electionis summi pontificis inquit: 
Novit beatitudo vestra, dilectissimi fratres et coepiscopi, inferiora 
quoque Christi membra non latuit, defuncto pię memorię 
domno Stephano decessore nostro, hęc apostolica Sedes, 
cui Deo auctore deservio, quot adversa pertulerit, quot denique 
per symoniacę heresis trapezitas malleis crebrisque tunsionibus 
subiacuerit, adeo ut columna Dei viventis iamiam pene videaretur 
concussa nutari, et sagena summi Piscatoris procellis intumescentibus  
cogeretur in naufragii profunda submergi. unde,
  |  
  |