Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 35


preter papam, imperatorem et imperatricem, debent premittere
nomina senatorum et prefecti quando scribunt eis. Sed
Roma que olim erat domina omnium provinciarum nunc
versa est in luctum cithara ipsius, tenebrescit horrida et
fere omnis gloria ipsius ad nichilum est reducta. Servanda
est illa ergo consuetudo que a paucis retrotemporibus inolevit.
Duces, marchiones et magni viri hoc modo salutant milites
qui non sunt vassalli eorum: " H(enricus) dei gratia Saxonie
dux dilecto amico A. de Mucillo nobili et strenuo militi
salutem cum prosperitate ", vel "salutem et omne bonum ".
Si autm fuerit vassallus eius dicet sic: " H(enricus)
dei gratia Saxonie dux dilecto fideli suo B. de Corivago salutem
et gratiam suam ", vel " salutem et omne bonum ". Si
diligenter eum tantum appellat " nobilem virum ", sic salutat
omnes fideles suos a maiori usque ad minorem, tam viros
quam mulieres, mutatis his que mutari debent. Consules civitatum
ita salutant huiusmodi magnos viros: " Inclito et
magnifico viro H(enrico) dei gratia Saxonie duci Bononiensium
consules cum universo eiusdem civitatis populo salutem
et promptum servitium ", vel " salutem cum sincera dilectione ",
Et sic possunt omnes qui sunt minores illis et non sunt
vassalli eorum illos salutare. Vassalli vero eorum non debent
dicere " salutem ", sed salutabunt eos hoc modo: " Illustri ac
magnifico viro domino B(onifacio) dei gratia marchioni de
Monteferrato G. de Castello Novo eiusdem fidelis promptam
semper et sincere fidelitatis constantiam ", vel " promptum

Torna all'inizio