Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 290


«Factum ex semine David»: Roman. 1. Contra. Damascenus, 3 lib., cap. 2:
«Non seminaliter, sed conditive per Spiritum Sanctum». Ad quod dicendum,
quod Damascenus loquitur quantum ad proximam Christi generationem ex
Virgine; verbum autem Apostoli intelligendum est quantum ad remotos parentes,
ex quibus seminaliter mater Christi processit.
«Cum aliud sit fieri, aliud nasci». Contra. Fieri videtur esse commune ad
omnem productionem, qua aliquid incipit esse. Ad quod dicendum, quod hoc
est verum de facere, secundum quod communiter sumitur: proprie tamen dicitur
facere, exercere aliquam actionem in exteriorem materiam, secundum quod
dicit Philosophus in 6 Ethic., quod ars est recta ratio agibilium. Unde
ad ostendendum quod conceptio Christi est ex principio agente extrinseco, non
naturaliter agente, sicut est in nostra conceptione, ideo dicit Apostolus eum
factum; quamvis et natus et conceptus dici possit quantum est ex parte matris.

Torna all'inizio