Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

147


sicut consecraverat, similiter investiret episcopum. Rediens
vero securus in omnibus, totam suis legationibus evertit Italiam,
alios re alios spe benivolos faciens, donec suum electum
fere omnes laudavere suscipiendum. Tali fultus remigio
veniens Chuonradus Italiam ab eo, ut moris est, coronatur
in regno. Deinde Romam duce commigrat eodem. In cuius
adventu factus est ingens Rome conventus diversarum undique
gentium, episcoporum quoque ac secularium principum presidente
domino papa Iohanne.

Torna all'inizio