Et tamen aliquam compositionem in Angelo ponimus: quae qualis sit, sic investiganda
est. In rebus ex materia et forma compositis, natura rei, quae quidditas
vel essentia dicitur, ex coniunctione formae ad materiam resultat, ut humanitas
ex coniunctione animae et corporis. De ratione autem quidditatis in quantum
est quidditas, non est quod sit composita; quia nunquam inveniretur simplex
natura, quod ad minus in Deo falsum est: nec est de ratione eius quod sit simplex,
cum quaedam inveniatur composita, ut humanitas. Esse autem secundum
quod dicitur res esse in actu, invenitur ad diversas naturas vel quidditates
diversimode se habere. Quaedam enim natura est de cuius intellectu non est
suum esse, quod patet ex hoc quod intelligi potest cum hoc quod ignoretur an
sit, sicut Phaenicem, vel eclipsim, vel aliquid huiusmodi. Alia autem natura
invenitur de cuius ratione est ipsum suum esse, immo ipsum esse est sua natura.
Esse autem quod huiusmodi est, non habet esse acquisitum ab alio; quia illud
quod res ex sua quidditate habet, ex se habet. Sed omne quod est praeter Deum
habet esse acquisitum ab alio. Ergo in solo Deo suum esse est sua quidditas vel
natura; in omnibus autem aliis esse est praeter quidditatem, cui esse acquiritur.
Sed cum quidditas quae sequitur compositionem dependeat ex partibus, oportet
quod ipsa non sit subsistens in esse quod sibi acquiritur, sed ipsum compositum,
quod suppositum dicitur: et ideo quidditas compositi non est ipsum quod
est, sed est hoc quo aliquid est, ut humanitate est homo; sed quidditas simplex,
cum non fundetur in aliquibus partibus, subsistit in esse quod sibi a Deo acquiritur;
et ideo ipsa quidditas Angeli est quo subsistit etiam ipsum suum esse,
quod est praeter suam quidditatem, et est id quo est; sicut motus est id quo aliquid
denominatur moveri; et sic Angelus compositus est ex esse et quod est, vel
ex quo est et quod est: et propter hoc in lib. de Causis dicitur, quod intelligentia
non est esse tantum, sicut causa prima; sed est in ea esse, et forma, quae est
quidditas sua: et quia omne quod non habet aliquid ex se, sed recipit illud ab
alio, est possibile vel in potentia respectu eius, ideo ipsa quidditas est sicut
potentia, et suum esse acquisitum est sicut actus; et ita per consequens est ibi
compositio ex actu et potentia; et si ista potentia vocetur materia, erit compositus
ex materia et forma: quamvis hoc sit omnino aequivocum dictum: sapientis
enim est non curare de nominibus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum est, quod de ratione substantiae est quod subsistit
quasi per se ens; et ideo forma et materia, quae sunt pars compositi, cum non
subsistant, non sunt in praedicamento substantiae sicut species, sed solum sicut
principia.
Quod autem hoc subsistens habeat quidditatem compositam, non est
de ratione substantiae: unde non oportet illud quod est in praedicamento substantiae,
|
|