d. Guilielminus de Paçis capitaneus partis Lanbertaciorum et sui milites et milites de Faventia, 
et, incontinenti, prelium inceperunt cum ipso domino Malatesta et gente sua de Cesena, ita 
et taliter quod ipse dominus Malatesta aufugit, cum multitudine gentis sue, versus Cesenam. 
D. vero Galaottus de Lanbertinis de Bononia, qui tunc erat potestas Cesene, et d. Rodulfinus 
de Ganaçese, cum multis aliis de Cesena, fugierunt, scanpantes in roccam dicti 
castri Reversani; unde in continenti comune Forlivii, cum omnibus, qui ibidem erant cum 
eo, circundantes ipsam roccham, ceperunt facere edificia et castellos de lignamine altos et 
magnos ad preliandum ipsam roccham. Et sic illi, qui se reduxerunt in eadem, tractantes 
conventionem et pactum, venerunt ad mandata comunis Forlivii, et ex illis, qui erant in 
ipsa roccha, fuerunt capti XXV de melioribus et maioribus de Cesena, tam de militibus quam 
de popularibus, inter quos fuerunt d. Galaottus de Lanbertinis potestas Cesene, d. Rodulfinus 
de Ganaçese et unus ex filiis eius et gener eius, d. Guido de la Tunba et nepos 
eius, et quidam alii, in quantitate XXV, capti fuerunt et ducti ad civitatem Forlivii, die martis 
III septenbris. Alii vero omnes, qui erant in ipsa rocca ultra quam mille, relaxati fuerunt 
de gratia speciali, et, cum eorum armis, remissi Cesenam, et hoc fuit die lune II septenbris; 
ob quam causam incontinenti tractatus factus de concordia inter comune Forlivii et Cesenates, 
et conpleta fuit concordia die mercurii tunc sequenti, et facti fuerunt potestates 
Cesene dominus Argoglosius de Argoglosiis et Thedericus de Ordelaffis de Forlivio; et dominus 
Raule de Maçolinis, cum omnibus amicis suis, qui steterant extra Cesenam, redierunt 
in civitatem Cesene, et dominus Ranucinus Pocaterre, cum omnibus suis amicis, qui cum eo 
steterant extra Cesenam. 
Eodem vero anno, die lune ultima mensis septenbris, dominus Guilielminus de Paçis 
capitaneus partis Lanbertaciorum de Bononia et suorum sequacium, cum militibus et peditibus 
suis, et d. Maghinardus de Sosesana potestas Faventie, cum milicia et populo suo, equitaverunt 
ad quoddam castrum vocatum Serravalle in Valdeseno, quod castrum erat Manfredi 
de Manfredis de Faventia, et, per vim et prelium, ceperunt eundem, conburentes et devastantes 
ipsum castrum, in quo erat magna multitudo bladi, quod fuit exportatum Faventiam; 
aliud vero, quod portari non potuit, fuit igne crematum, et homines et res et bestie, que 
invente fuerunt in ipso castro, fuerunt portate et ducti Faventiam. 
Item, die iovis III mensis octubris, predicti domini, et milites et populares predicti Faventie 
commorantes, equitaverunt in dictam contratam de Valdeseno, ad quedam castra et 
fortilicias supra castrum Saxadelli, et ceperunt unum castrum nomine Saxum, et quandam 
tunbam ibidem edificatam, et destruxerunt eos, et multos homines et res et bestias habuerunt, 
Faventiam conducentes. 
Dominus Maghinardus de Sosenana factus fuit potestas Faventie pro duobus mensibus, 
scilicet pro mense novenbris et pro mense decenbris eiusdem anni. 
Item, die primo mensis novenbris eiusdem anni, venerunt ad civitatem Faventie d. Guilielmus 
ferariensis episcopus, apostolice sedis legatus, et cancellerius et legatus domini comitis 
Rodulfi Romanorum regis electi in inperatorem, quorum oviam iverunt omnes milites 
Faventie commorantes, cum equis copertis, armati cum sonaglis et tintinabulis et suprainsignis,
  |  
  |