Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono pacis

Pag 169


Incipit tractatus de bono pacis fratris Remigii Florentini ordinis
Praedicatorum.
[1] Queritur utrum pro bono pacis et concordie inter civitates et
castra et alias comunitates possit fieri remissio iniuriarum et dampnorum
illatorum et receptorum per ipsas comunitates ad invicem componentes
sine assensu omnium personarum particularium illius civitatis seu comutatis,
immo contra voluntatem aliquarum personarum passarum iniurias
et dampna etiam ecclesiasticarum.
Et videtur dicendum quod sic. Quod quidem videtur posse probari
et auctoritate et ratione.
Circa primum notandum quod potest probari auctoritate multiplici,
scilicet philosophie, sacre scripture, sanctorum, iuris canonici et iuris
civilis.
Quantum ad primum nota quod Philosophus dicit in I Ethicorum
quod bonum gentis et civitatis et multitudinis est preferendum bono unius
solius persone tamquam divinius et melius. Sed summum bonum multitudinis
et finis eius est pax, sicut dicit Philosophus in III Ethicorum ,

Torna all'inizio