Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 245


in quibus sola foemina non sufficit ad praestandum filiis
debitum nutrimentum, unus masculus non adhaeret nisi
uni foeminae: et quam diu durat tempus partus, propter
nutritionem filiorum (ut patet in columbis et in aliis pluribus
generibus avium, quae alternatim ova fovent) et
onerum filiorum partem portat foemella, et partem masculus.
Cum igitur ad supportandum onera coniugii in
hominibus non sufficiat sola foemina, naturale est hominibus
ut unus vir uni mulieri nubat. Ea enim naturalia
iudicare debemus quae sunt ut in pluribus, ut naturale est
homini quod sit dexter, licet contingat aliquos esse sinistros.
Sic quia ut in pluribus sola foemina non potest portare
onera matrimonii, nec sufficit ad praestandum filiis
omnia necessaria et debitum nutrimentum: licet ergo forte
aliquae mulieres, quia facultatibus abundant sufficerent
ad praestandum filiis debitum nutrimentum, quia tamen
naturale non est iudicandum illud quod est in paucioribus,
sed quod est ut in pluribus: reliquum est ut in hominibus
iudicetur quid naturale, ut tam mas quam foemina
supportent onera filiorum. Sed cum in aliis animalibus,
in quibus tam mas quam foemina supportant onera
filiorum, quam diu filii indigent parentibus, naturale sit
ut unus masculus uni adhaerat foeminae, sequitur in hominibus
esse quid naturale, ut quam diu filii indigent parentibus,
tam diu quam unus masculus uni foeminae per coniugium
copuletur. Sed filii quam diu vivunt indigent ope parentum,
decens est ut semper per coniugium humanum unus masculus
uni soli foeminae copuletur. Non enim sic est de hominibus
sicut de animalibus aliis, quia eis natura sufficienter
parat victum, ut supra in I. capit. huius secundi libri plenius
dicebatur. Postquam ergo pulli avium apposuerunt debitas
pennas, et pervenerunt ad debitum incrementum: per
seipsos possunt sibi debitum cibus quaerere, et non ulterius egent
ope parentum; quia in talibus sufficit, quod durante tempore
partus masculus convivat foeminae, et unus uni adhaerat.

Torna all'inizio