Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 307

appendice


pręcipuis equitibus consiliatur, ut papę Callixti adhuc adversarii
imperatoris suffragium acquireret, et hanc abbatiam de imperiali
patrocinio suptraheret, et si nos illi in hoc non faveremus, in
Cavę exilium omnes transmitteret, parvipendens sacramentum
fidelitatis a sc factum in primordio suę execrabilis electionis.
quo nos cognito, cum maxima et maior pars congregationis nollet
a patrocinio imperiali discedere, nec alterius electionem vellet
facere, aut in papati curia transire, quia omnes prędecessores nostri
hoc omnino fugientes cavere sagaciter, sed et Nicolaus
papa II apostolica auctoritate sub anathcmatis pavendi interdictione
decrevit, ut nemo hanc ecclesiam suaque bona omnia curię Romanę
vel papati subiulgare audeat; nos ergo hoc omnimodis
fugientes, cuncti pene a monasterio discessimus, et sub Berardi
prędicti cura regiminis, per diversa abbatię loca vel nostras ecclesias,
maxime apud Sanctum Laurentium in Picte, aut quocumque
licebat, degere cepimus, ac nobiscum quędam ornamenta
ecclesiastica et libros nostroque regimini utillima detulimus. in
qua dispersione, quocumque manebamus, quot calamitates vel quot
penurias aut vilitates sustinuimus, omnino narrare non possumus.
nam qui nos regere videbantur, omnimodo despiciebant et in
plurimis dehonestabant. defecimus quippe in vestium pene cultu
et insolito cibi victu. in qua graviori penuria illustrissimi comitis
R. Senebaldi et eius fratris G. nobis amplior affuit benignitas,
impertiendo nostrę necessitati alimonia plurima. nonnulli etiam
de notis vel ignotis et vicinis vel circum manentibus in multis
nos deridebant, et cibos delicatos ac pigmentorum potus in pręcipuis
sumptos solemniis ad memoriam subsannando nobis deducebant,
factique sumus in opprobrium vel derisum atque contemptum
cunctis vicinis et propriis et alienis; iccirco omnium
facies verebamur, et si quibus nos excusare volebamus, nullo modo
nos credebant. nudis quoque incedebamus pedibus et dehonestati
eramus vestimentis nobis deficientibus. in hoc permaxime
ab honestis culpabamur viris, cur de monasterio voluntas discedendi

Torna all'inizio