liquore mulieris et sanguine, efficitur spissa et condensatur
parum. Dei[n]ceps vero donatur aer liquori et sanguini, donec
ad modum aque casei reddet illud; postea vero diuiduntur
eius membra vsque ad consum[m]ationem numeri dierum
suorum. Qui si fuerit masculus, erit eius facies versus lumbos
sue matris, et eius formatio perficietur in quadraginta diebus.
Si vero femina fuerit, erit eius facies versus ventrem matris
eius, et in sexaginta diebus perfecietur eius formatio. Conclusus
in secundina et ligatus cum vmbilico matris, suos
tenens oculos et caput super suis genubus, (et) non manifestatur
de eo membrum aliquid, sed totus est plicatus et inuolutus
vt carta, et foramen eius vmbilici coniunctum foramini
vmbilici [matris] et de illo loco sugit illud de quo viuit de
nutrimento cibi et potus matris, et persistit in huiusmodi tribulationibus
et doloribus vsque ad tempus sue natiuitatis.
Cum vero aduenerit terminus egressus eius, dominatur spiritus
super vterum matris, vt cog(it)at illum moueri de suo loco
et accedere circa portam. Et sentiet tunc dolorem expressionis,
sicut oleum quando exprimitur de olea, et cum ceciderit
in terram et tetigerit ipsum ventus aut manus alicuius, exinde
percipiet dolorem maximum, sicut percipit ille cuius corium
ab eo excoriatur. Post hec vero persistit in pluribus generibus
tribulationum omni die, vt cum famescit et non habet cibum
et sitit, ex corporis translatione et eius motione, et ab eo
quod fertur et fasciatur et sal[l]itur et soluitur et ligatur et
lauatur et vngitur, et quando iacet super lumbis suis, et non
potest se vertere hinc et inde, et plures patitur afflictiones,
dum existit in tempore lactationis. Postea vero, cum euaserit
a molestia lactationis, incidit in molestiam correctionis et discipline
et malarum infirmitatum et difficilium languorum et
dolorum, et amararum medicinarum potiones. Cum vero
ad etatem iuuentutis transierit, incidit in tribulationem diuitiarum,
|
|