Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 208


est in motu, quia numquam otiosa est in suo subiecto, tranquilla non
est sed clamosa. Clamat enim materia, ut a sua forma formetur; respondet
forma, ut a sua materia non deseratur, ne deformetur. Philosophus
itaque theologus est alibi, id est alterius est speculationis, quia forme
divine, que speculatio dicitur intellectibilis; et logicus est alibi, id est
alterius speculationis, quia forme in materi<a> coniuncte, que speculatio
dicitur intelligibilis. Uterque igitur opifex, et theologicus et logicus,
loci speculativi habent alitatem et alibi, ille in forma increata, iste in
forma creata, sed in artificio non multum dissident. Eorum nempe artificium
secundum philosophie diffinitionem communiter currit. Quod
sane artificium est comprehensio veritatis earum rerum que vere sunt,
queque sui inmutabilem substantiam sortiuntur. Attamen hi duo opifices
in fine omnino dispares sunt. Theologus enim intendit divinam naturam,
que Deus est, et contemplatione comprehendere et comprehensione
contemplari, id est semper abstractam formam contemplatu abstrahere
et contemplari abstrahendo; logicus vero formam materie inabstractam
abstractam comprehendere et comprehensibilitate abstrahere. Unde
Boetius: «Genera et species nature rerum sunt insensibilibus sensibilia.
Intelliguntur autem extra sensibilia, ut eorum natura conspici et proprietas
valeat comprehendi». Tertius autem opifex, qui ex his duobus
suum artificium aucupatur, sophista est. Qui semper incertis vagabundus
sedibus agmineque verborum inundans, resistentie deceptivi sermonis
ingaudet. Est enim copiosus ab apparente sapientia et non existente.
Idcirco longe alibi a prioribus opificibus suam sedem, si quam tamen
habet, constituit. Cum enim theologus domicilium habeat in eo quod
est intellectibile, logicus vero de intelligibili disserat, et sit uterque veritate
subnixus, sophista longe alibi, id est posuit suam stationem in opinabili
solo, ut in solo et puro et nudo intellectu vocitabili garritu philosophiam
nescibili scientia concitet. Ideoque de ipso ait sanctus Dionisius
quod, quia sermonibus et non vero resistit, longe est alibi. His itaque
ab hac philosophia particulariter, quia idonei non sunt, longe remotis,
nunc generaliter dissimiles omnes repellit et ait.

Torna all'inizio