Salimbene de Adam: Cronica

Pag 366


Post quorum recessum, sequenti festo, congregati sunt omnes
homines litterati de castro Arearum, ut fratrem Hugonem in
camera sua audirent docentem. Et fecit eis sermonem mirabilem,
utilem et pulcherrimum et delectabilem. Quem subticeo, et causa
brevitatis, et quia ad alia dicenda festino. Cum autem sermo finitus
fuisset, erat ibi quidam homo ex eodem castro, quem vidi
et cognovi, qui, cum esset secularis, rogavit fratrem Hugonem
ut eum amore Dei ad Ordinem fratrum Minorum recipere dignaretur.
Habebat enim frater Hugo a ministro recipiendi licentiam,
eó quod reverentissima persona et tantus clericus esset, et quia
spiritualis homo, et quia iam minister extiterat.
De principio et fine Ordinis Saccatorum.
Porro homo iste qui Ordinis fratrum Minorum petebat ingressum
fuit principium Ordinis Saccatorum, et habebat socium
qui similiter intrare volebat. Hi inspirati sunt nutu divino in predicatione
fratris Hugonis. Quibus frater Hugo dixit: «Eatis ad
nemora et adiscatis comedere rádices, quoniam tribulationes
apropinquant».
Quod fratres Predicatores et nos multos docuimus mendicare et regulas
facere.

Tunc iverunt et fecerunt sibi mantellos catabriatos, sicut
antiquitus consueverunt habere serviciales Ordinis sancte Clare;
et ceperunt mendicare panem per castrum illud in quo habitabant
fratres Minores; et abundanter dabatur eis, quia nos et
fratres Predicatores docuimus omnes homines mendicare; et
quilibet assumit sibi caputium et vult facere unam regulam mendicantem.
Isti multiplicati sunt subito, et appellabantur a fratribus
Minoribus de provincia Provincie ironice et trufatorie Boscaríoli.

Torna all'inizio