Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 176


ponere in pontificali honore. Quod quia divinę atque
humanę leges contradicunt, ideo non est orandum pro eo. Ad
hec ita dicamus: Emendemus in melius, quę ignoranter
peccavimus, ut aecclesia catholica in sua religione consistat
et non ira dei, sed gracia eius super nos veniat. Propterea
ista premisi, quia semper cupio videri frequens in administratione
herilis servicii.
CAP. X.
CUR CLAMOR NOSTER TE PULSAT, PERCIPE,
SOTHER.
QUONIAM a singultu meo et suspiriis avertit benignas
aures cesar dominus meus, clamor meus ad te veniat,
deus. Adtende ergo, cęlum, quę loquar, et audiat terra ex ore
meo, quanta pertuli pro domino meo. Utinam omnes cognovissent,
licet non omnes condescendissent. Tot enim tantasque
herumpnas passus sum pro eo ab ipsa sui puericia, quantas vix
posset per annum colligere Tulliana pericia. Ex precepto
quidem dominę meę augustę debellaturus Heacum et
Radamanthum Romam veni; ut breviter dicam, eos expuli

1



5




10




15



Torna all'inizio