poenitentiae dignae submittere, quatenus, ab aeterna erutas damnatione animas eorum
lucreris ipso praestante Domino et deo salvatore nostro Iesu Christo.
De filiis autem, qui ex eis nati esse probantur, retulisti, si liceat eos coniugio
copulari. Sed hi cur prohibeantur a coniugio aut pro huiusmodi poenitentiam
agere compellantur, dum ex hoc absque condemnatione esse perhibentur? Quia non
pater pro filio neque filius pro patre sustinebit tormenta, dicente Domino per prophetam:
“Anima patris mea est anima filii mea est; anima quae peccaverit morietur.
Sed et, frater carissime, de his dixisse sufficiat. Cave autem, ne aliter agere
subiectis concedas, ne a recto tramite inveniaris deviare. sed magis apostolicae sedis
nostrae praecepta omnino assequi elabora, quatenus inoffense ante omnium conditorem
dominum Deum nostrum, dum ad iudicandum venerit, consistere merearis ac dicere:
“Ecce ego et pueri, quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam”, et ab ipso audias
dicente: “Euge, serve bone”, et reliqua.
De illo vero capitulo, quod nobis insinuasti, in qua debeatur generatione de
propria cognatione coniungi, quod alii sibi vendicare volunt hoc, quod a sancto Gregorio
directum apud gentem Anglorum observandum usque in quartam progeniem.
Sed ipse pius pater ut rudibus et noviter ad Christum venientibus licere quaedam
imposuit, ne, si graviora imposuisset, duriter ferrent et dura gens omnia quae suscepissent
penitus abicerent. Nos autem volumus, ut non populus tibi commissus, sicut
qui noviter Christum susceperunt debeat observare, sed sicut qui in sancta catholica
sunt a cunabulis nutriti ecclesia, ut, dum utique se de propria cognoverunt cognatione,
modis omnibus abstineant, sicut hoc sancta Dei catholica et apostolica tenet et praedicat
Romana ecclesia.
|
|