Iohannes Laudensis (attr.): Bilogus

Pag 337


Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem deprauat uias
suas manifestus erit.
Simpliciter uir eundo metu non angitur ullo;
Qui deprauat iter procidet ipse miser.
Odium suscitat rixas, et uniuersa delicta operit caritas.
Fert odium rixas latitans sub corde doloso;
Verus amor mentis crimina cuncta tegit.
Substantia diuitis urbs fortitudinis eius; pauor pauperum egestas rerum.
Creditur urbs fortis substantia magna potentis;
Pauperies tenuis haec timor est inopis.
Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumelias insipiens
est.
Abscondunt odium mendacia fraude labella;
Probra leuis profert protinus insipiens.
In multiloq<u>o peccatum non deerit; qui autem moderatur labia
sua prudentissimus est.
Pluribus eloquiis peccatum semper adheret;
Vir uitam linguam qui moderatur amat.
Labia iusti erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt, in cordis egestate
morientur.
Erudit ad uitam multos prudentia iusti;
Cordis egestatem uir male uiuet habens.
Quasi per risum stultus operatur scelus; sapientia est autem uiro prouidentia.
Peccatum quasi per risus operatur iniquus;
At sapiens animo prouidus extat homo.
Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.
Fumus adest oculis acre, dentibus et fit acetum;
Et piger a quibus est missus ineptus homo est.
Timor Domini apponit dies; anni impiorum breuiabuntur.
Annos atque dies timor Domini auget habenti;
Annus crudelis adbreuiatus erit.
Os iusti parturiet sapientiam; lingua prauorum peribit.
Doctrinam parit os iusti grauidante sophya;
Praui lingua uiri non moderata perit.
Statera dolosa abominatio est apud Deum; et pondus aequum uoluntas
eius.
Statera plena dolo Domino fit odibilis alto;
Aequum pondus amet cui bene recta placent.
Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem humilitas, ibi et
sapientia.
Elatam semper sequitur discordia mentem;
Exornat mitem gloria, pax humilem.

Torna all'inizio