Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 20


sentite in uobis quod et in Christo Iesu. Qui cum in forma dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo. Sed semetipsum
exinaniuit formam serui accipiens in similitudine hominum factus et
habitu inuentus ut homo.
In nomine igitur Christi Iesu persona
unigeniti, in forma autem dei formaque serui utrarumque proprietas
discribitur naturarum. Nam si non infra uirginea uiscera, ut iste
dissipit hereticus, unigenitus dei filius, sempiternus ex patre, temporalis
ex matre, aedificauit sibi domum, hoc est humana sese
uerissime natura uestiuit, permanens id quod erat incommutabilis
deus, ex utero intemeratae uirginis matris tamquam sponsus processit
de thalamo suo, et ipsa uenerabilis uirgo non genuit uerum deum
uerumque hominem in singularitate unius personae, ita ut
non sit alter Christus deus et alter Christus homo, sed unus
idemque, sicut saepius repetitum est, deus homo, et non est ipse
templum, ipse et habitator templi, ut senex iste exinanita furiosius
delerare canitiae non ambigetur, aut non est partus uirginis diuini
nominis gloriosum, quod apostolus magnum pietatis commemorat
sacramentum, quo ergo pacto catolica ecclesia, una in toto orbe
terrarum diffusa, beatam uirginem Mariam, dulce mihi ac uenerabile
nomen, Theotocon, hoc est dei genetricem, libera puplicaque
uoce confiteri non cessat? Si igitur nuncupatiuum et non uerum
deum, ut insani capitis uir iste fauce dispumat falsissima, ex utero
uera mater genuit, illum uidelicet eundemque qui ante luciferum
ex paterno utero, hoc est ex patris essentia sine initio genitus,
permanens id semper quod erat, quomodo uera dei genetrix beata
uirgo omnium catholicorum uerissimo confitebitur ore? Fateantur
necesse est heretici eam nuncupatiuam genetricem, si nuncupatiuae
ab eis putabitur genetrix prolis. Catholica uero atque apostolica
fides uerum deum uerumque qui natus est hominem, ueramque
quae genuit dei genetricem, deum et hominem, non duos sed
.unum uerum propriumque dei filium; nec duos sed unum uerumque
deum Iesum Christum dominum nostrum et confessa est et c
onfitetur et aeterna confitebitur perpetuitate. Beata quoque Helisabeth
repleta spiritu sancto exclamauit dicens: Vnde hoc mihi, ut
ueniat mater domini mei ad me?
Veraciter namque uenerabilis uirgo

Torna all'inizio