Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 236


Dixit ei quadam die vt pararet ei cibum, quia intendebat ire
ad operandum in alia terra, in domo cuiusdam nobilis, et
ibi pluribus diebus moram trahere. Et audiens hec, mulier
letata est valde. Et parato sibi cibo, exiuit de domo et ait
vxori: Custodi bene domum et habe potestatem quousque
redibo. Et cum ibat, respiciebat post eum mulier, donec prolongaretur
a domo. Et cum rediret mulier ad domum, latitavit
vir in quodam loco post ianuam domus. Nocte vero accessit
iste suauiter ad cameram et se sub lectum intromisit in
quo ipsi iacere solebant. Mulier vero, estimans ipsum recessisse,
misit pro amasio suo significans ei quia vir suus non
erat in domo. At ille cum venisset, comederunt et biberunt,
et locuti sunt parabolas. Postea vero iuerunt ad lectum. Et
dum iacerent in lecto, audiuit vir omnia que agebant; et cum
dormire(n)t paterfamilias, reuoluit se et extendit pedem extra
lectum in somno. Mulier vero, sentiens strepitum eius, cognouit
quod maritus eius erat, et excitans cito suum amasium
dixit ei: Scio quoniam maritus meus sub lecto est. Nunc
volo quod alta voce queras a me: Quem plus diligis, aut me,
aut maritum tuum? Et cum noluerim tibi dicere, insiste a me
querere donec dixero? Et cum ille interrogasset illam, respondit
ei: Quare queris hoc a me? nunquid putas, ne sit qui[s]
apud me dilectus et carus sicut meus maritus? Nos autem
huiusmodi mulieres non diligimus amasios nostros, nisi
quantum adimpleamus nostram concupiscentiam, personas
eorum non respicientes neque mores nec aliquid eorum considerantes;
consummata vero nostra voluntate, efficiuntur in
oculis nostris sicut ceteri homines de mundo. Maritus quoque
melior [est] mulieri quam pater et mater et fratres et filij;
totus namque labor et eius intentio est in ipso. Et propterea
maledicatur quecunque mulier, que non diligit magis
vitam mariti sui quam vitam suiipsius! Et audiens vir suus
hec verba confidit in amore suo ex his que audiuerat ab ea,

Torna all'inizio