: Ordinamenta magistrorum et statuta eorum (1255)

Pag 359


Tempore secundi anni regiminis domini Borri.
In nomine Domini, amen. Anno a nativitate eiusdem Millesimo
CCLV, Indictione XIII, domino Alexandro papa quarto residente.
ORDINAMENTA MAGISTRORUM ET STATUTA EORUM
Haec sunt ordinamenta firmata et approbata ab omnibus magistris de
Aretio, silicet a domino Martino de Fano, a domino Roiçello, / a domino
Bonaguida, a magistro Tebaldo, <magistro> Rolando, magistro Rosello,
et domino Rainerio, et magistro Benrecevuto. Sicut retulit mihi notario:
magistri Orlandus et Tebaldus fisicus.
[1] In primis in rectorem ipsorum elegerunt supradictum dominum
Martinum a festo omnium sanctorum ... usque ad Kalendas Ianuarii.
[2] Item ordinaverunt quod quilibet magister debeat honorare alium
omnibus modis quibus potest, et in scolis et in conventibus et ubique; /
et quod nullus magister det adiutorium vel exortamen alicui ex scolaribus
ad faciendam vel dicendam aliquam iniuriam alicui ex magistris /, et
qui contra fecerit, solvat pro pena quinque solidos.

Torna all'inizio