Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 817


Monasterio Piscariensi, indeque duos
de fratribus, videlicet Dominum Beatum, et
fratrem Leonem ipsius Rimonis filium, solemniter
investivit, et in tenimine posuit coram
testibus.
Eodem tempore Carlomanno piissimo Imperatore
mandante, jubentibus etjam Lamberto
et Widone Comitibus, venit Grimbaldus Pinnensis
Episcopus una cum Anserio et Adelberto
atque Arterio Castaldionibus, et investierunt
Domnum Romanum primum Piscariensem
Abbatem apud Sanctum Desiderium, ubi
propterea convenerant per ipsam Curtem de
villis, Castellis, et omnibus praediis et rebus
per totam ltaljam acquisitis, et Piscariensi
Monasterio collatis, et de libertate, et om¬nium
dignitatum excellentiis, sicut ei a quondam
beatae memoriae Ludovico glorioso Imperatore
per praeceptalia scripta fuerunt concessa.
Facta nimirum est haec investitura in manibus
Romani primi Abbatis, ad profectum et
corroborationem Sanctae Casauriensis Ecclesiae,
anno ab Incarnatione Domini octingesimo
septuagesimo sexto, Indictione nona, praedicto
Carolo imperante anno primo mense Junio feliciter. ”
Profectus itaque Domnus Celsus Praepositus
ad Imperatorem Papiae commorantem, benigne
receptus, et in petitionibus et negotiis
Monasterii Piscariensis alacriter est exauditus,
accepitque ab eo sacrum praeceptum confirmationis,
et tuitionis omnium rerum, et dignitatum,
quas Casauriense Coenobjam a
Domno Ludovico suo Fundatore per praeceptales
paginas habebat, addiditque ei gualdum
Corni cum ceteris rebus eidem pertinentibus,
sicut in eodem sacro praecepto continetur.
PRAECEPTUM
Carlomanni Regis de libertate Monasterii
Piscariensis, et confirmatione omnium rerum
et dignitatum ejus, sicut habuit
a Ludovico Augusto.
“ In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis,
Carlomannus Divina favente gratia
Rex. Omnium videlicet Sanctae Dei Ecclesiae
Fidelium nostrorumque tam praesentium
quam et futurorum cognoscat industria:
quia cum gratia auxiliante Divina
regnum Italicum obtinuimus, primum, Deoque
duce Papjam venimus Civitatem,
adiit serenitatem nostram quidam Monachus,
nomine Celsus, Praepositus Monasterii
quod Casa aurea vocatur, et quod beatissimae
memoriae antecessor ac Consobrinus
noster Ludovicus Imperator Augustus a fundamentis
in honore Sanctae et Individuae Trinitatis
costruxit, afferens quoddam, prae¬ceptum,
in quo continebatur qualiter praefatus
Imperator pro amore ipsius Sanctae et
Individuae Trinitatis, nec non et pro remedio
animae suae, omnes res suas, quas justo,
ac legali tenore acquisivit, tam infra Ur¬bem
Romam, quam extra ipsam Romu¬leam
urbem, per totam scilicet Campa¬njam,
et etjam per omnem Romanjam,
nec non et ambos Spoletanos Ducatus, seu
per totam Tuscjam, ad praenominatum Monasterium
contulit. Ea videlicet ratione, ut
liceat Fratribus ibidem regulariter viventibus

Torna all'inizio