Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 106


et perveniant ad omnem veritatem, profert revelando et inspirando
et mentes perceptibiles discipline aperiendo, thesauros intelligentie
ab omni scientia tam divina quam humana, tam pietatis quam
humanitatis, et facit scientes. Cum enim ipse sit fons omnium scientiarum,
ex quo tamquam ex mari scientiarum omnia flumina manant, et
ut ita dixerim, ex quo fonte scientie tamquam ex ydea omnes iste scientie
imaginative deriventur, habeatque in sempiterna potestate dare illas,
velut figmentum quod creavit cui voluerit et subito facere omnia scire
et in momento cuncta intelligere, quis homo vel angelus sibi magisterium
et doctrinarum spiritum ascribat, cum illa, in libro Regnorum,
cuius vultus non sunt amplius in diversa mutati, clamet: «Recedant
vetera de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est et ipsi preparantur
cogitationes»? Denique euntibus duobus discipulis ad castellum
Emaus, oculi tenebantur et cor erat ardens in eis, ne eum
agnoscerent, donec aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas.
Cum ergo omnes artium scientie a scientia, que Deus est, tamquam
a sua forma et a sua natura proficiscantur -omnes enim artes
naturaliter sunt- quis se committet diabolo ut eum absque Deo faciat
scientem, cum omnes scientie Domino quo, id est Domino Deo nostro,
pareant, nec faciant scientem neque veniant per aliquam applicationem
nisi cui ipse eas donaverit, cum veraciter scriptum sit: «Nisi Dominus
illustraverit cor auditoris, in vanum laborat sermo doctoris»? Ergo
laudant eum proferentem omnes thesauros ab omni scientia.
[42]
Laudant ut virtutem
Sed ut non intelligas eum quomodolibet proferentem, sicut homo
qui non potest proferre de thesauro suo nova et vetera nisi per aliud
et aminiculo aliquo quo sue infirmitatis ingenium adiutum et eruditum

Torna all'inizio