Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 215


indigere videtur ex quibus quadruplici via venari possumus,
ipsum esse communicativum et sociale. Prima
via sumitur ex victu, quo homo indiget. Secunda ex vestitu,
quo tegitur. Tertia ex remotione prohibentium,
per quam ab hostibus liberetur. Quarta ex disciplina
et sermone, per quae instivitur. Sic enim imaginari debemus,
quod natura nihil facit frustra. ei ergo, quod naturaliter
sit, naturalia sunt ea, sine quibus non potest bene
conservari in esse. Frustra enim natura ageret, si res
naturales nullo modo conservarentur in esse, sed statim,
postquam essent factae, effe definerent. Quare cum vivere
sit homini naturale, omnia illa, quae faciunt ad bene
vivere, et sine quibus non potest sibi in vita sufficere,
sunt homini naturalia. inter alia autem, quae faciumt ad
sufficientiam vitae humanae, est societas, naturaliter
ergo homo est animal sociabile. Quod autem societas
maxime faciat ad sufficientiam vitae humanae, patere
potest ex his quatuor supra enumeratis: quibus homo,
aliter quam caetera animalia, indigere videtur. Prima
via sumitur ex ipso victu, quo indiget. Nam homo inter
caetera animalia habet meliorem tactum, et meliorem
complexionem. Ideo inter omnia animalia indiget
cibo diligenter, et artificialiter praeparato. Natura
enim animalibus aliis quasi sufficienter ministrat cibum:
ut animalibus non viventibus ex rapina, cuiusmodi sunt
oves, boves, et caetera talia, ministrat herbas et fructus.
qui absque alia praeparatione sufficiunt ad nutrimentum.
Animalibus vero viventibus ex rapina, ut lupis, leonibus,
et caeterisa talibus, administratur nutrimentum ex caeteris
animalibus, quae naturaliter producuntur. Quodammodo
ergo omnibus aliis animalibus natura sufficienter
praeparat nutrimentum. Nam quia non habent complexionem
ita puram , et ira redactam ad medium, ut homo,
non indigent cibo ita depurato, ut ipse. Quare cibaria aliorum
animalium sufficiunt eis ad vitam, prout sunt praeparata

Torna all'inizio